

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 2: Versus 20
Habentem formam.Ut aliis exemplum scientiae legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judaeus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar.